- RANA
- RANAin sigillo Maecenatis. Gemmarum certe icones plurimum fuisse hieroglyphica virtutum, indicare Quintilianus videtur: dum Oratorem nullâ virtute praeditum, figillum appellat rasum atque tersum; inde significans, aliquam semper virtutis tesseram insculpi solitam annulis signatoriis. Sic itaque Maecenas, Hetruriae e Regibus ortus, praecipuusque Augusti amicus, usus sigillô legitur, cui Rana rubeta seu Seriphia insculpta erat: forte ad taciturnitatis indicium et ad Augusti captandam gratiam. Hinc Pierius, Hieroglyph. l. 29. Invenias, inquit, silentium significari etiam per rubetam Ranam illam grandissimam, quae geminis veluti cornibus insignita est, propterea quod observârunt Magi, si ea in multitudinem vociferationibus obstrepentem inferatur, silentium fieri: Eoque spectare nonnullis putant Ranam illam Maecenatis celebratissimam; quâ is literas et tabellas obsignare solitus erat. Sed enim, quum Rana, non rubeta, in omnium sermone; ego eo potius rem spectare dixerim, quasi Maecenas id in Augusti gratiam factitârit, de quo etiamnum infantulo illud fertur, quod in avito suburbano ranas forte obstrepentes silere iusserit: cui quidem commento adeo favit Vetustas illa, ut ex eo negentur ibi ranae coaxare, quasi etiam adhuc tanti Principis imperio obsequantur. Voluisse igitur Maecenatem eô schemate taciturnitatem polliceri, in iis quae Augustus eius fidei credidisset, non secus ac Ranae ipsae, morosâ adeo garrulitate insignes illi adhuc infantulo paruêre. Nam Sext. Aurelius et Eutropius scribunt Maecenatem Augusto ob taciturnitatem praecipus gratum fuisse: quam tamen in eo nonnumquam desideratam, ab Imperatore Tranquillus ait, etc. Mutas autem Ranas esse in Seripho Insul. notum, idem de Cyrenaicis Plinius tradit, l. 8. c. 58. cum ait: Cyrenis mutas fuisse ranas, illatis e continente vocalibus durare genus earum. Mutas etiamnum esse in Seripho Ins. easdem alio translatas canere; quod accidere et in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. Cuius rei causam, nimium esse aquae humorem, vel amaritiem, proin in aquas crassiores dulcioresque translatas vocem recipere, docet Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 77. ex Theophylacto Simocatta, Probl. phys. 18. Etiam in frigidiores coniectas fontes obmutescere, translatas in tepidiorem paludem loquaces iterum evadere, tradit laudatus supra Pierius, loc. cit. etc. Sicut vero Rana Maecenas, pro symbolo, usus est, sic Plinius iunior, qui fuit apud Traianum côdem auctoritatis ac gratiae locô, usus in sigillo Quadrigâ traditur. Vide de utroque erudite disserentem Fortum. Licetum, de Gemmis Annular. Schemate 27. c. 114. Coeterum Ranae, Mahometanis in pretio: unum enim hoc est ex quinque animalibus, quae apud illos occidere non licet. Ea nempe sunt, formica et apis et rana et upupa et surad, i. e. lanius minor, qui passeres venatur. Cur autem ranas tanti faciant, causâ nituntur duplici; Unâ, quod, Abdallâ teste, illarum coaxatio est Dei laudatio: alterâ, quod ranae ad Abrahamum se contulerunt (cum scil. in ignem a Chaldaeis coniectus est) et ore suô aquas attulerunt, quibus illum in igne aspergerent, ut Alkazuinius fabulatur ex Mahomete. Pari stultitiâ iam ante Christum, si Philastrio credimus, nonnulli ranas coluerunt, quas sub Pharaone per iram Dei tunc temporis Aegyptiorum terra emanavit, ut putore Aegyptios defatigarent, inque eo scelere (inquit) adhuc perseverant, putantes Dei iram ex hac vana ebservantia posse placari etc. Ubi plagam illam Aegypti respicit, quâ Deus inter alia Pharaonem populumque eius afflixit, in ultionem inprimis infantum Israeliticorum in aquis misere suffocatorum. Unde non desunt, qui ranas per domos reptitantes, coaxantes atque in stratis iacentes, infantum incessum, vagitum atque in cunis quietem volunt aliquô modô adumbrâsse, ut ipsa poena crimen admissum illis in memoriam revocaret, de quo consule inprimis Theodoretum in Exodum, Quest. 16. Utut sit, etsi rana non videatur animal usque adeo maleficum, cum neque morfu, neque veneô, noceat, gravis tamen fuit haec plaga. nec sensus corporis ullus est, cui molesta non fuerit ranarum tanta multitudo. Horrendum enim erat spectaculum, non solum agros, sed et urbium plateas, atque ipsas domos videre tam turpi agmine scatentes. Et aures fatigabat continua coaxatio. Nec palato sapiebant cibi illarum contactu foedatl. Nocturnam tandem quietem interturbabant tam importuni contubernales; et teter mortuarum odor saevam mephitim exhalbat. Quae incommoda graphice describunt Iudaei duo, sermonis elegantiâ Craecis neutiquam inferiores, Philo, de Vita Mosis, l. 1. et Iosephus, Iud. Antiqq. l. 2. c. 5. quos vide, praeter Historiam sacram, quae in Exodo continetur. Sed et allis gentibus, ab hoc reptili, gravissima incommoda. Ab ranis enim civitatem in Gallia pulsam, Marcus Varro auctor est, apud Plinium, l. 8. c. 29. Et de Abderitis, scribit ex Trogo Iustinus. l. 15. c. 2. Cassander ab Apollonia rediens, in Abderitas, qui propter ranarum muriumque multitudinem, relictô patriô solô, sedes quaerebant. Ubi lege, rediens incidit in Abderitas, ex Orosio, l. 3. c. 13. Abderitae nempe fuerunt vere βατραχομυομάχοι. Sed inprimis memorabile est et Mosis historiae de ranis προςεμφερὲς, quae de Paeonia et Dardania referuntur a Scriptoribus pervetustis, Phoenia et Heraclide Lembo, quorum ille Aristotelis fuit discipulus et amicus Theophrasti, hic sub Ptolemaeo Philometore vixit, circa Olymp. 150. Et Phoenias quidem scripsit, Deum ranarum pluviam immisisse circa Paeoniam et Dardaniam, quarum tanta fuerit copia, ut vias impleverint, cumque adeo eas occidendo et domos occludendo nihil proficerent, ut omnia vasa implerentur et cum cibis ranae sequerentur, neque aquis ut; liceret, neque pedes uspiam in terra figere, et mortuarum foetor admodum gravis esset, ex ea regione homines se subduxisse: quod forsan de Autariatis populis intelligendum, quos circa Paeoniam et Dardaniam aliquando habitasse, Strabo refert l. 7. De Heraclide Lembo Vide Athenaeum, l. 8. c. 2. etc. et plura hanc in rem, praeter Plinium, apud Sam. Bochartum, l. 2. Part. poster. c. 1. et seqq. ubi hoc animal superbiae, propter inflatas buccas; impudentiae, propter sanguineos oculos et maledicentiae, ob notam loquacitatem, symbolum esse addit. Ab eo, Persidis vel Susianae fluvio maximo nomen Βατραχίτου inditum habes supra, voce Oroatis ut succino inclusam Ranam, iucundâ oculorum admiratione, videbis infra ubi de Succino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.